라틴어 문장 검색

ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:2)
et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:15)
Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:1)
Alter autem quaerere solebat a convivis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:18)
Quod ut agnoscas, inspice, sodes, Adnotationem criticam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.141)
et nocte concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra- ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu subigunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장5)
consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, disiecti et ut cuique libitum flentes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장7)
Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
et vocante Carene promptasque res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장8)
sed ubi dilectum agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam reputabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장6)
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamvis saevus et indomitus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1031)
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum estnenia, quae regnum recte facientibus offert,et maribus Curiis et decantata Camillis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0136)
'Vescere, sodes.
(호라티우스의 첫번째 편지, 077)
cum pateris sapiens emendatusque uocari, respondesne tuo, dic sodes, nomine?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1614)
' 'me, sodes.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION