라틴어 문장 검색

Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장4)
quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 2:1)
sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 2:2)
Neque enim sum tam sapiens ut nihil mea intersit, an iis quae honeste fecisse me credo, testificatio quaedam et quasi praemium accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 13:1)
Sanctus Ioannes hic suam sollemnem testificationem locavit, cum, una cum Matre Iesu, quem transfixerunt est contemplatus (cfr Io 19,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:4)
« Iesu » credimus, cum eius Verbum, eius testificationem accipimus, quia verum dicit (cfr Io 6,30).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:13)
Per constantem testificationum catenam vultus Iesu ad nos pervenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:3)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)
Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:13)
Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION