라틴어 문장 검색

Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant, Seleucia opus Seleuci regis, et Claudiopolis, quam deduxit coloniam Claudius Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 2:1)
Silvanus Francus, magister peditum per Gallias, Coloniae Augustus adpellatur, et xxviii.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장1)
Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 19:1)
Iulianus Caesar Coloniam a Francis captum recipit, et pacem ibi cum Francorum regibus facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장1)
Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 1:1)
Nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas appellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 8:1)
Sed Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 32:1)
Eique proxima est civitas Tyros, colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 41:2)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
edicto si quidem statuit citra ullam caedem hominum paganorum templa claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 5:2)
Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 123)
pagani vero terga vertentes fugire ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1515)
Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1516)
Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:7)
Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION