라틴어 문장 검색

multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:4)
tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:1)
frustrationem legis tollendae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:3)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 692:1)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 76:1)
nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 16)
optumas frustrationes dederis in comoediis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION