라틴어 문장 검색

"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
"Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:25)
"et nescioqui simile passus ore undique omnifariam deformato truncatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:8)
"Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:59)
"Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,caerimoniae negleguntur;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:14)
quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera;
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:6)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 17장4)
non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장3)
Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 31장2)
si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장2)
si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:2)
si qua majora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 1:2)
erecto pectore dives ambulat et claro sese deformat amictu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:183)
ille dedit portum, quo se pulsata referret maiestas Latii deformataeque secures;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION