라틴어 문장 검색

et ideo tam grandis pecuniae promissione rex gavisus, quia plurimum defectione angustiatus, hac modo indigebat ad remunerandum suorum militum laborem, illico surrexit, fratrem Mauritium convenit, sic ei in haec verba locutus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:7)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)
- Tankradus, novus princeps Antiochiae, Willhelmum profugum remunerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 65:3)
Sed hoc tempore de hac re dissimulare, et silentio supprimere necesse est, si forte aliquid pecuniae [0650B] cum ipso fratre Baldewino pro hac matrona res ituenda extorquere possimus, qua nimium anxie indigemusad remunerandos milites, assiduis laboribus nobiscum insudantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:6)
Reconciliatus vero, donis et thesauris infinitis susceptis, navem ascendens in Apuliam regressus est, omnibus deceptis et minime remuneratis qui secum longos labores et belli pondera circa Dyrrhachium pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:3)
tertium regi ad confortandos et remunerandos milites rebus et armis destitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:3)
- Quomodo Bertrannus a rege Graecorum evocatus, homo illius factus, et ab eo remuneratus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 7:2)
- Cum quali gloria rex eamdem matronam sibi copulaverit, militibus ab ea largiter remuneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 27:2)
Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiætuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:3)
Licet enim amici tui sint, nihilominus tamen sunt remunerandi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:4)
Quos Melibeus copiose remuneravit, eosque rogavit, ut de filiæsuæ sanitate studiosissime procurarent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 306:4)
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 249:1)
), requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:24)
Est enim Deus peccati immemor, virtutis remunerator, sicut ipse ait in propheta:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:13)
In hac cecidit pugna Adaces, nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus, ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis, remuneratus est ut decebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION