라틴어 문장 검색

Absit enim hominem tanta nobilitate generis decoratum tantave probitate refultum Veneris posse contagio maculari et fornicando mulieris admixtione foedari vel ipsius labe foedissima inquinari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:10)
seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:3)
Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:2)
Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:34)
ipsum osculum turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nihil aliud sit quam adulterari.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:10)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:30)
Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam, Vt compluta tuo mens arida flumine, germen Donet, et in fructus concludat germinis usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:3)
A collo suspensa sonos crepitacula dulces Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:6)
Flos uiole perfundit eum, rosa debriat auras Affines naresque thimi saciantur odore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:6)
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Eius cum uisu mens delectatur et omnes Eroris pellit nebulas et gaudia mentem Perfundunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:20)
Tunc Noys unguenti specie, que funditus omnem Aeris insultum sistat morbique procellam, Frigus auaricie, fedeque libidinis estum, Inuidieque sedet stimulum, contemperet iram, Perfundens animam celesti rore perungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:2)
Dat iuueni dotes predictas Copia, pleno Perfundens cornu Nature munera, nullam Mensure metam retinens in munere tanto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION