라틴어 문장 검색

quid manus poterant rudes audere magnum?
(세네카, 메데아 14:9)
neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi obsessi moenibus auderent timeri poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 339:1)
"Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere, vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:4)
audeamus quod credi non potest ausuros nos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 565:2)
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
(카이사르, 내란기, 1권 62:1)
Africanus neque fateri audebat neque abnuere poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장7)
Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 10:1)
"Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:73)
volo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:1)
Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:5)
nec audent nec iam possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:7)
possunt quidem omnia audere qui hoc ausi sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 111:4)
at quodcumque meae poterunt audere camenae, seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae8)
Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 18:1)
cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION