라틴어 문장 검색

Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:10)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
"semina cum sulcis committitis, arva cavete dura lapillorum macie, ne decidat illic quod seritur, primo quoniam praefertile germen luxuriat, suco mox deficiente sub aestu sideris igniferi sitiens torretur et aret;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2357)
quae tanta nubes flamma Sicanias secat, quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli vetans flagranti currere in zona diem?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:27)
cumque iam forti datum leto satis pensavit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat, totasque in ignes vertit et quis plurimus exundat ignis repetit intrepidus ferox, tunc ora flammis implet:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:35)
da, da per auras curribus patriis vehi, committe habenas, genitor, et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga:
(세네카, 메데아 1:9)
O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, qui sparsa cito sidera mundo cursusque vagos rapis astrorum celerique polos cardine versas, cur tanta tibi cura perennes agitare vias aetheris alti, ut nunc canae frigora brumae nudent silvas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestivi colla leonis Cererem magno fervore coquant viresque suas temperet annus?
(세네카, 파이드라 14:1)
sic cum pallentes Phlegraea in castra coirent caelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastam surgeret et Libycos Tritonia tolleret angues ingentemque manu curvaret Delius arcum, stabat anhela metu solum Natura Tonantem respiciens - quando ille hiemes tonitrusque vocaret nubibus, igniferam quot fulmina posceret Aetnen?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권194)
"Aegaeo premitur circumflua Nereo Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna Mulciber;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권28)

SEARCH

MENU NAVIGATION