라틴어 문장 검색

Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXI Lacernae coccineae1)
unde et 'aluta pellis' alba per naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 446)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque [hac] nausea recusantem saginabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:14)
Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare si prasinus proximis circensibus primam palmam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:23)
arte supercilii confinia nuda repletis, parvaque sinceras velat aluta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:2)
pes malus in nivea semper celetur aluta:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 55:2)
distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)
in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION