라틴어 문장 검색

Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
nam 'pruna' a perurendo dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7886)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 298)
spinos iam pruna ferentes prunorum arbor spinus vocatur genere masculino;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1454)

SEARCH

MENU NAVIGATION