라틴어 문장 검색

centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 181)
Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:18)
Maxima iam vacuo praetor spectacula circo Quadriiugos aequo carcere misit equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 255)
"Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권152)
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:3)
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:4)
ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque carmina turrigerae dicere iussit Opi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 113)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:21)
Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:1)
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:10)
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, capripedes calamo Panes hiante canent, vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1714)
"ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit turrigerae veritasque solo procumbere pinus praecipiat terrasque freto delatus Achaeas hospitis Atridae - pudet heu miseretque potentis Europae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권29)

SEARCH

MENU NAVIGATION