라틴어 문장 검색

Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae, Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII6)
haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:6)
quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid docta Cleantheae sonuerunt atria turbae, inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu, quidquid Democritus risit dixitque tacendo Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas condidit et maior collectis viribus exit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:44)
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:2)
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:1)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 2:1)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
ut in nono quisquis in arma vocas, cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5777)
Sola puellarum digna est cui mollia caris uellera det sucis bis madefacta Tyros, possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis cultor odoratae diues Arabs segetis, et quascumque niger rubro de litore gemmas proximus Eois colligit Indus aquis.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae12)
quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 7 3:3)
nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem fortis arat ualido rusticus arua boue, nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis nascitur, Eoi qua maris unda rubet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 211)
et quisqvis amores aut metuet dulces aut experietur amaros et tu et hic digni estis vitula et quicumque similis vestri est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1091)
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION