라틴어 문장 검색

Jam vero juxta muros abducta machina, et quinque mangenis ab illa spatiosum recessum non invenientibus, lapis intortus et in impetu emissus, nimium vicinam transvolat machinam aut interdum volatu suo deficiens, juxta muros cadens, Sarracenos opprimebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:7)
Tres siquidem Christianorum mangenae sine requie, incessabili jactu moenia transvolabant, et custodes hinc et hinc a moenibus longo recessu absterrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:2)
Post haec Donimanus, comperto tam metuendi principis ac militis recessu, readunatis viribus, iterato urbem Malatinam obsedit diebus multis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:10)
Interea dum rex in his negotiis illic moram ageret, [0659C] viri Ascalonitae ejus absentiam comperientes et novi exercitus recessum, Hugonis ac fratris ejus interitum, legationem Sur, quae est Tyrus, et Sagittam, quae est Sidon, Baruth quoque, quae est Baurim, cum festinatione dirigunt, ut in armis et copiis in unum die statuto conferantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:1)
Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:11)
Medium autem hoc non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:8)
cor enim, quod secundum Aristotelem "est principium vitae et vegetationis et sensus", membris distantibus a se virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:11)
Quod autem nata sit movere humorem, patet in accessu et recessu maris, qui accessus et recesus maris in media lunatione, quae est quattuordecim dierum, ad circulum in descendendo et ascendendo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:10)
Et sic ex virtute propria movet humorem, ex virtute solis influit vitam humori moto et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:15)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION