라틴어 문장 검색

Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Dicet quot aera verberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII7)
Quamvis lata gerat patella rhombum, Rhombus latior est tamen patella.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXI Rhombi1)
nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescen- tem ornate poetam". baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 194)
bacchare herba est ad depellendum fascinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 273)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS18)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:28)
grandes rhombi patinaeque grande ferunt una cum damno dedecus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:4)
quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate29)
tunc rhombos minus aequor alebat?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate34)
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, donec vos auctor docuit praetorius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate35)

SEARCH

MENU NAVIGATION