라틴어 문장 검색

Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:5)
Videtur omnino esse divisio vera et certa, lucis, quae est visibile originale et primam copiam facit visui, et coloris, qui est visibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut videatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:2)
Recte enim notavit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inservientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:4)
Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 33:2)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)
Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 13:1)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
namque in superiore versu dixit 'magis', ut etiam originali loco servetur adfectio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 162)
una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:5)
28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:1)
si stupratorem pro domino iam patronus originali solvas inquilinatu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 1:3)
Dudum Iudaeis erat apud deum gratia ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:1)
Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:5)
Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION