라틴어 문장 검색

Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:16)
Si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium specie velut intexta gemmis refulgent!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:9)
Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 13:1)
Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:1)
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
Sed redit et dulces monitus intexat amaro Cordi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:9)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:3)
"Tace respondit ille, Nam oppido puer et satis peregrinus es, meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsitant, eaque sunt illis artis magicae supplementa Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:6)
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:1)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:8)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION