라틴어 문장 검색

His itaque per turmas ex diversis regnis et civitatibus in unum collectis, sed nequaquam ab illicitis et fornicariis commistionibus aversis, immoderata erat commessatio, cum mulieribus et cum puellis sub ejusdem levitatis intentione egressis assidua delectatio et [0407B] in omni temeritate sub hujus viae occasione gloriatio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:2)
sicque discordia paschalibus diebus in confusionem peregrinorum et gloriationem gentilium inter nos oriatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:3)
Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:3)
quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:27)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:3)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio.
(불가타 성경, 집회서, 9장23)
"Quoniam gloriatio mea es tu,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:7)
ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 36:3)
Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:7)
si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION