라틴어 문장 검색

natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 3:2)
at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 821)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
gratia quod menti quolibet ire licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 515)
ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota quolibet ex istis scilicet ire locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 142)
quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis, nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 89)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
Quolibet quassu vas et quolibet fragile iactatu.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:1)
et tibi iam tanti, quicumquest, iste videtur, ut sine me vento quolibet ire velis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a3)
Fraternas acies alternaque regna profanis decertata odiis sontesque evolvere Thebas, Pierius menti calor incidit, unde iubetis ire, deae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권1)
Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:5)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 238:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION