라틴어 문장 검색

Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 22:1)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
Idque est magni viri, rebus agitatis punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:2)
natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 3:2)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
Fraternas acies alternaque regna profanis decertata odiis sontesque evolvere Thebas, Pierius menti calor incidit, unde iubetis ire, deae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권1)
Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION