라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:7)
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici66)
Est inter notos Sirenum nomine muros saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae celsa Dicarchei speculatrix villa profundi, qua Bromio dilectus ager.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis1)
tu par adsuetus Homero ferre iugum senosque pedes aequare solutis versibus et numquam passu breviore relinqui, quid mirum, patria si te petiere relicta, quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni, quos Veneri plorata domus neglectaque tellus Alcidae vel quos e vertice Surrentino mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi, quos propiore sinu lituo remoque notatus collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt litora, qua mediis alte permixtus anhelat ignis aquis et operta domos incendia servant?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum55)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION