라틴어 문장 검색

Arboreum zonat stipulis et uimine truncum, In stipulam docto dirigit ore facem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:3)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)
Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 21:2)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 22:1)
ius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 23:2)
et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inveniuntur ad tactum calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:3)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
vimina materiamque comportari iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 1:9)
Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:1)
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare.
(카이사르, 내란기, 3권 62:1)
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장4)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION