라틴어 문장 검색

Accessit huic patellae iuxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos - secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:3)
Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:2)
Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte incidisset spiritus impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:1)
Hanc operculo nudatam implevi aqua fontana, fecique ut immersa pendula in medio aquae oscillando moverentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 91:3)
et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:1)
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION