라틴어 문장 검색

de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
haec ait ignarus fixas iam numine rupes stare neque adversis ultra concurrere saxis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 206:1)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 13:1)
aut 'figit vestigia', id est stat subito, quod cogitantes facere consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1592)
Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem utque suo vidit figentem lumina vultu, utere iamdudum generoso sanguine!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:2)
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:2)
Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:1)
fixerat ille gradus totoque ex agmine solus stabat, ut extremis desertus ab orbibus aclis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 588:1)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis, et inmobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 28:1)
Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 7:2)
Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 20:1)
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION