라틴어 문장 검색

Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem.
하느님에 대한 무지가 그 안에 들어찬 사람들은 본디 모두 아둔하여 눈에 보이는 좋은 것들을 보면서도 존재하시는 분을 보지 못하고 작품에 주의를 기울이면서도 그것을 만든 장인을 알아보지 못하였다. (불가타 성경, 지혜서, 13장1)
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
그러나 네 적들의 무리도 작은 티끌처럼 되고 포악한 자들의 무리도 흩날리는 겨처럼 되리라. 그리고 한순간 갑자기 (불가타 성경, 이사야서, 29장5)
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
그 뒤를 이어 올라온 마르고 흉한 암소 일곱 마리도 일곱 해를 뜻하고, 속이 비고 샛바람에 바싹 마른 이삭도 그러합니다. 이것들은 기근이 들 일곱 해를 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장27)
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:9)
maior inest vis illa homini, quae flatile virus ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1133)
In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:2)
forma enim est, formae vero subesse non possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:10)
Patet itaque quidquid Deus faciat ac dimittat, justam ac rationabilem causam subesse, ut sola faciat aut dimittat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:1)
Subest enim cum volueris tibi posse (Sap. XII, 18).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:28)
Primum itaque atque opportune de Deo dictum est, quod ei subest posse, cum voluerit, ut scilicet in singulis faciendis ita ejus potestas et voluntas sese comitentur, ut quod velit minime possit, nec possit etiam tunc facere, quando ut fiat non vult, veluti modo pluviam facere non vult, qui hoc ideo fieri non vult modo, quia id modo fieri non convenire, nec hoc tempus pluviae idoneum censet, quadam utique rationabili de causa, licet nobis occulta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:1)
quoniam, etsi hoc corpus caducum fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi numquam tibi vel ad momentum suberit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:7)
Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:3)
Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
Cum vero tenues nebulas spiracula terrae Fundunt, et madidi fluitant super aequora fumi, Pabula venturae pluviae;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:15)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION