라틴어 문장 검색

In sole gibbos soleo fricare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:6)
sic mihi, Phylli, frica.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIX7)
Tanto magis expedit inguina quam ingenia fricare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:19)
quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandos fricandosque praebebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:2)
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus et pede prosubigit terram, fricat arbore costas atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:9)
fricentur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3173)
Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3185)
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 24)
numquam lavando et fricando scimus facere finem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 29)
Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7206)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장17)
cum enim anguli non fuerint omnes aequaliter plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장18)
super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor, et supra loricae ex calce et harena inducantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION