라틴어 문장 검색

Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:12)
A Gallis, regionem Canadensem incolentibus, in agros colonorum Anglorum incursiones creberrimae ferebantur esse factae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.20)
Arnoldius secundo hoc praelio elatus, ad Congressum literas, in quibus provinciam totam Canadensem duobus hominum millibus sese pacaturum confirmavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.13)
Incolae Canadenses, tamen, sese invitissimos ad certamen ineundum praestiterunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.18)
Tempore quo victoriam Montgomery tam acriter sectaretur, provincia Canadensis ab hoste non minus ac Montgomery forti interritoque petebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.32)
incolas Canadenses sese coloniis foederatis ut asciscant, martiaque ob libertatem Americanam pugnando vulnera patiantur, vehementur suasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.40)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION