라틴어 문장 검색

Vox omnis miratur eam, ueneratur adorans, Tociusque sonus cythare suspirat ad illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:8)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
Ego enim operans, operantis Dei non valeo expresse inhaerere vestigiis, sed a longe, quasi suspirans, operantem respicio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:87)
Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:10)
dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:9)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Preside nuda suo sic tumulatur ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:8)
Hunc tumulat fenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:9)
Tunc illa suspirans altius, caelumque sollicito vultu petens
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:3)
At ille dolenti prorsus animo suspirans assidue,
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:3)
Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes, qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter desiderarent, poterant discere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:12)
Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:6)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
nutant ad mutua palmae foedera, populeo suspirat populus ictu et platani platanis alnoque adsibilat alnus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:39)
dum talia fatur ineptas detergit lacrimas atque inter singula dicta flebile suspirat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION