라틴어 문장 검색

Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Gaius a prima tremebundus luce salutat Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII3)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)

SEARCH

MENU NAVIGATION