라틴어 문장 검색

" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
factoque large et sine praescriptione generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque itineribus ambiens patriam et declinans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장8)
Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 32:1)
ergo ubi lux altum sparget mare, tecta petenda urbis et ignoti mens experienda tyranni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 338:1)
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, tecta superne timent, metuunt inferne cavernas terrai ne dissoluat natura repente, neu distracta suum late dispandat hiatum idque suis confusa velit complere ruinis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:7)
Illi namque nefas urbis submittere tecto Aut laribus ferale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:2)
An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio conflagraturum?" XII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 29:2)
quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:2)
Tum murmure parvo multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:3)
" Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:2)
partita fines regna constituit, novas extruxit urbes/ tecta defendit sua, aliena telis aut petit praedae imminens.
(세네카, 옥타비아 6:14)
qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 362:1)
certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 432:1)
vos pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu lapidum stare creditis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장16)
non moenibus urbes accepere non tectis, non moenibus, hoc est nec in civitatem nec in privatam admissus est domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5677)

SEARCH

MENU NAVIGATION