라틴어 문장 검색

Iram qui vincit, hostem superat maximum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I19)
Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 251)
dextera utrimque cornua vicere, laeva superata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:3)
Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
cum ergo fuerit hoccertamine superatus, victoriam obtinet victus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:7)
Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe + quis in illorum + sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire;
(카이사르, 아프리카 전기 19:2)
Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:5)
Vicit uterque et uterque superatus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:6)
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:2)
exitium superabat opem, quae victa iacebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:3)
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 242:3)
Ternarius igitur numerus binarium tertia sua parte praecedit, id est uno, et a quaternario tertia sua parte praeceditur, id est uno. At vero ternarius non eadem parte minoris minorem vincit vel maioris a maiore superatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:11)
Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:5)
antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ascendebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:4)
Quantum enim unus a duobus vincitur, tantum ternarius a quaternario superatur, et quanto duo unum vincunt, tanto ternarium quaternarius transit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION