라틴어 문장 검색

Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
Unde et verba asinae Balaam, et voces in aere factae sicut de baptizato vel transfigurato Domino legimus, cum aliquid astantibus annuntiaverunt, tanto facilius ad fidem auditores commovebant, quanto mirabiliores omnibus apparebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:11)
Non ad id ad quod instituitur accomodabitur aliqua pars argumentationis, si res ex vitio hominis vituperabitur, ut si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:7)
Proverbia vel vaniloquia vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:18)
A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:2)
hodie laudans, cras vituperans;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:13)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Nec aduleris uxorem tuam, nec eam nimium laudes, vel eam vituperes,nec mordacitate turpium verborum eam corrigas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:1)
Laude parce, vitupera parcius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:3)
Ut idem dixit, "Ante interrogationem,neminem vituperes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:34)
Nec vituperes amicum, nec de eo ludas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 132:4)
Vituperat subito subito qui laudat, Aledi, Hoc utrumque tuum significat vitium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 133:1)
Et Seneca dixit, "Facilime bono fueris si vitaveris que vituperabis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION