라틴어 문장 검색

praeterea si vult caveamus fulminis ictum, cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:11)
non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:9)
longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1230)
quod quamvis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere voluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 13:3)
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:2)
Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:1)
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:7)
quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, affectum quem te mentis habere velim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 39)
illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 10:5)
et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam in leges transisse tuas omnique volentem cum populo et summis cum civibus ardua magni iam super astra poli terrenum extendere regnum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권177)
ne quis dubitet an alium possit occidereTam inuisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere uolueris;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.29)
atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 77 1:2)
Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint, congregatos ipse dimitterem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr1)
tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:7)
iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut [ut] senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION