라틴어 문장 검색

donavi dedi quae voluit, quae postulavit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 511)
Scio mecastor quid velis et quid postules et quid petas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 417)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
omnia volo a me et postules et exspectes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 1:6)
sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:1)
"quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit."
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:7)
quod ubi sensit consul, utrumque inquit e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 410:1)
habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 22 6:11)
Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:10)
licere patribus, quoties ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere relationemque in ea postulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장4)
Nam postquam omnibus quae postulauerat, decretis milites scribere uult, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueuerat, exagitandi contionem populi aduocauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장11)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
Si igitur mihi praestare velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi poteritis iusta ratione negare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 2:1)
inde sequetur, adsimili ratione alias ut postulet ordo, si tu forte voles etiam variare figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION