라틴어 문장 검색

Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur, et sigilla arte fictili fingerentur ac venalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 49:1)
quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam induciae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente Mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 17:1)
Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:1)
Quod genus hoc hominum Saturno sancte create?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 32:3)
Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:12)
alter, vergentibus annis In senium, longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:62)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
Non senis extremum piguit vergentibus annis Praecipitasse diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:29)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
Terra quoque immoti concussit ponderis axem, Et medium vergens nisu titubavit in orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:39)
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum Expromam, mentisque meae quo pondera vergant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:37)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:56)
Frigida Saturno glacies et zona nivalis Cessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION