라틴어 문장 검색

"Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:6)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:3)
durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
redditum Cyri solio Phraaten dissidens plebi numero beatorum eximit Virtus populumque falsis dedocet uti vocibus, regnum et diadema tutum deferens uni propriamque laurum quisquis ingentis oculo inretorto spectat acervos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 26)
non domus et fundus, non aeris acervus et auri aegroto domini deduxit corpore febris, non animo curas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 227)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret acervum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 616)
utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 117)
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, quod non plura datis invenerit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 295)
sicut parvola - nam exemplo est - magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.22)
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.26)
'at suave est ex magno tollere acervo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.31)
cur, inprobe, carae non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:11)
siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:22)
tu protinus, unde divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION