라틴어 문장 검색

"an ad Cybebes ibo lucum pineum?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.171)
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:3)
[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos] lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:7)
Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:14)
"Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:6)
quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:2)
facto risus conciliatur interim admixta gravitate:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 134:2)
Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:6)
dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:3)
Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:44)
stetit aequore moles pinea, nec remis aequa fauebat auis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 614)
Non hic terrigenam loquar cohortem admixto mage vividam veneno, cui praeter speciem modo carentem angues corporibus voluminosis alte squamea crura porrigentes in vestigia fauce desinebant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem15)
id tamen quasi facete et fatigationum salibus admixtis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:2)
neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:3)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)

SEARCH

MENU NAVIGATION