라틴어 문장 검색

Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:9)
Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:1)
Hoc vero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:3)
sed fabulas et rumores antiquitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:5)
Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 190:1)
De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est, etvix verbo ipsi congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:1)
Mundi enim senium et gradaevitas pro antiquitate vere habenda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:2)
Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum virtutem ita ligaverint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:3)
Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae jam inventa sunt, acquiescere compulit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:1)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)
quod postea cessit in proverbium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:6)
Nequam apud Italos iactatur proverbium, tanto buon, che val niente, adeo bonus, ut ad nihil bonus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:17)
antiquitates et ruinae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:14)
Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:2)
Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION