라틴어 문장 검색

Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati rarius inter prospera, crebrius inter adversa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem11)
quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:3)
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:1)
De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 6:3)
ea corona insigne valli habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:2)
Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 3:1)
Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:4)
QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 2:1)
si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:3)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 12:1)
Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 15:1)
Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION