라틴어 문장 검색

Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:4)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:2)
Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:3)
Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 6:1)
Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie convenerat adfuerunt, quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 1:1)
Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Virgilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod toties intra paucos annos male esset afflicta res publica;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:1)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius, ut versus quos fors obtulisset inspiceret, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:2)
Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:1)
Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:3)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION