라틴어 문장 검색

Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:5)
lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:3)
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis, hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:40)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:12)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Aquam calefacit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:3)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
Calfaciunt villi pallia vestra mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVIII Laena2)
astismos autem est urbanitas sine iracundia, ut atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5472)
ut hic alienus oves custos et reliqua, non dixit 'tu mulges'. et 'miseratus', hoc est 'nec tibi diva parens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3706)
nam calamistrum est acus maior, quae calefacta et adhibita intorquet capillos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1002)
bis mulget in hora quod bis per totum diem debet in ovibus fecundis fieri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 51)
nam pro laude in georgicis posuit, bis ad diem mulgeri oves, dicens "quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte premunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 52)

SEARCH

MENU NAVIGATION