라틴어 문장 검색

illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 55:2)
Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres, iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:8)
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:19)
Quae cum bis quinque iuvencos mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, inmemores nostri festas duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:5)
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter implebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:6)
Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:1)
Nec citharae nec sunt in honore sagittae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 22:5)
Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:6)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:2)
Non illos citharae, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi materia est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:5)
Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:4)
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 357)
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia, hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae1)

SEARCH

MENU NAVIGATION