라틴어 문장 검색

placet non fieri hoc itidem ut in comoediis, Omnia omnes ubi resciscunt:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 480)
Apporto novam Epidicazomenon qnam vocant comoediam Graeci, Latini Phormionem nominant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 015)
interdum tamen et vocem comoedia tollit iratusque Chremes tumido delitigat ore;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:12)
successit vetus his comoedia, non sine multa laude;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:3)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.1)
idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:4)
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, hoc stabant, hoc sunt imitandi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.10)
nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:3)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:5)
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:6)
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:4)
neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION