라틴어 문장 검색

sed haec verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse possunt et passiva, ut est averto avertor, praecipito praecipitor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10410)
praecipitant praecipitantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8041)
Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:2)
Qua quidem cessante illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt amoris incrementa deficere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:8)
Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum aÎrem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Praenarrata vero mulier suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio definiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:6)
Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere alteratam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:1)
medias quacunque per urbes Ingrederis, crebrae consurgunt undique pompae, Gaudiaque et plausus:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:4)
Praecipitat gravis, et bellum sperantibus infert.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:1)
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
quedam consurgit in altum, Demittuntur humi relique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:9)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Cum enim humanae aetatis aurora consurgit, ver homini oritur matutinum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:77)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION