라틴어 문장 검색

Si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos Deo praestare beneficium, cum aquatius bibimus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:8)
scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
Laetamur ad nummum, obolo contristamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:14)
"Contristabitur pater, sed laetabitur Christus;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:15)
Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:23)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)
Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)
Helenae sequuntur Alexandros nec Menelaos pertimescunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:19)
Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris Nascitur, et laevo contristat lumine caelum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:3)
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas Currere nec longas pertimuisse vias, Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus, Et satis est, pigro si licet esse mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII3)
quis rebus dexter modus quis sit optimus rebus eventus, ut et tua dexter adi pede sacra secundo, id est bonus ac per hoc propitius, ut 'laevum' pro malo et laevo contristat lumine caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2941)
Horatius quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4035)
quod autem ait 'contristat lumine', cum de stella loqueretur, quam armis splendentibus comparavit, bene hoc Statius ad ipsa arma transtulit, dicens armaque in auro tristia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2754)
huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 17:7)
Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est postulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION