라틴어 문장 검색

De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장16)
proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장9)
Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:4)
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:5)
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:3)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
magnos cruciatus habet morbus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 7:2)
Quos cruciatus, quanta mala pertuli!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:3)
Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum" ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:7)
Alius iam hos cruciatus finisset ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 16:2)
Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 7:1)
Nec unquam tam diu cruciatus cesset?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:4)
delicata es, cruciatus puerperi times.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:13)
Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION