라틴어 문장 검색

Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:3)
- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
livida materno fervent adipata veneno.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI306)
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X97)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
namque aliud putrescit et aevo debile languet, porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:5)
Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 21:1)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
nec per opacas Bella geret tenebras incerto debilis arcu, Nec franget nando violenti vorticis amnem, Nec tota in pugna perfusus sanguine membra Exiget aestivum calido sub pulvere solem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:26)
Qui ducis vultus et non legis ista libenter, Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XL1)
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII5)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
pugna debile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION