라틴어 문장 검색

ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:8)
quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:2)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane?
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IV2)
Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 815)
quam populus iudexque gravis lectusque senatus, tam dabit eloquio victa puella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:313)
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, quo poteras trepidis utilis esse reis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 221)
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, nec lateant artes eloquiumque tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 512)
dumque silens adstat, status est vultusque diserti, spemque decens doctae vocis amictus habet, mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, hoc superos iures more solere loqui, atque "haec est " dicas "facundia principe digna "eloquio tantum nobilitatis inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 518)
primus amans carmen vigilatum nocte negata dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권77)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION