라틴어 문장 검색

Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.3)
Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:17)
HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.3)
Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.8)
Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.12)
et qui tempore illo Orientalium Anglorum, qui Hrofensis ecclesiae fuerint antistites.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.2)
INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de prouincia Gyruiorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.3)
et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.4)
et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.6)
quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.7)
Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:6)
succedente illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:9)
Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg cognominatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:9)
EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.2)
Qui cum abisset, obuiauit ei antistes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION