라틴어 문장 검색

cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit conlegae nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 521:1)
postero die, ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:1)
P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 227:2)
utram vellet praetor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 244:1)
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 330:1)
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)
praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 541:2)
eodem Dinocrates perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 235:2)
Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 350:1)
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 189:1)
multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:2)
itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 625:1)
inde Pergamum - ibi regia Eumenis fuit - escenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 146:2)
perpauci ex ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 304:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION